Hľadaný výraz: Jn 11,45-53, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
45 Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum; 46 quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos et dixerunt eis, quae fecit Iesus. 47 Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: “ Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? 48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem! ”. 49 Unus autem ex ipsis, Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: “ Vos nescitis quidquam 50 nec cogitatis quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat! ”. 51 Hoc autem a semetipso non dixit; sed, cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente 52 et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. 53 Ab illo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum.

1

mail   print   facebook   twitter